monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, II

Caput I SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Omnium certa sententia est, qui ratione quoquo modo uti possunt, beatos esse omnes homines velle. Qui autem sint vel unde fiant dum mortalium quaerit infirmitas, multae magnaeque controversiae concitatae sunt, in quibus philosophi sua studia et otia contriverunt, quas in medium adducere atque discutere et longum est et non necessarium.
2 Si enim recolit qui haec legit, quid in libro egerimus octavo in eligendis philosophis, cum quibus haec de beata vita, quae post mortem futura est, quaestio tractaretur, utrum ad eam uni Deo vero, qui etiam effector est deorum, an plurimis diis religione sacrisque serviendo pervenire possimus: non etiam hic eadem repeti expectat, praesertim cum possit relegendo, si forte oblitus est, adminiculare memoriam.
3 Elegimus enim Platonicos omnium philosophorum merito nobilissimos, propterea quia sapere potuerunt licet inmortalem ac rationalem vel intellectualem hominis animam nisi participato lumine illius Dei, a quo et ipsa et mundus factus est, beatam esse non posse; ita illud, quod omnes homines appetunt, id est vitam beatam, quemquam isti assecuturum negant, qui non illi uni optimo, quod est incommutabilis Deus, puritate casti amoris adhaeserit.
4 Sed quia ipsi quoque sive cedentes vanitati errorique populorum sive, ut ait apostolus, evanescentes in cogitationibus suis multos deos colendos ita putaverunt vel putari voluerunt, ut quidam eorum etiam daemonibus divinos honores sacrorum et sacrificiorum deferendos esse censerent, quibus iam non parva ex parte respondimus: nunc videndum ac disserendum est, quantum Deus donat, inmortales ac beati in caelestibus sedibus dominationibus, principatibus potestatibus constituti, quos isti deos et ex quibus quosdam vel bonos daemones vel nobiscum angelos nominant, quo modo credendi sint velle a nobis religionem pietatemque servari; hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi an tantum Deo suo, qui etiam noster est, placeat eis ut sacra faciamus et sacrificemus, vel aliqua nostra seu nos ipsos religionis ritibus consecremus.
Hic est enim divinitati vel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus, propter quem uno verbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco ubi necesse est insinuo quid velim dicere.
5 Λατρείαν quippe nostri, ubicumque sanctarum scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem. Sed ea servitus, quae debetur hominibus, secundum quam praecipit apostolus servos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet; λατρεία vero secundum consuetudinem, qua locuti sunt qui nobis divina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter ut paene semper ea dicitur servitus, quae pertinet ad colendum Deum.
6 Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli Deo deberi videtur. Dicimur enim colere etiam homines, quos honorifica vel recordatione vel praesentia frequentamus. Nec solum ea, quibus nos religiosa humilitate subicimus, sed quaedam etiam, quae subiecta sunt nobis, perhibentur coli.
7 Nam ex hoc verbo et agricolae et coloni et incolae vocantur, et ipsos deos non ob aliud appellant caelicolas, nisi quod caelum colant, non utique venerando, sed inhabitando, tamquam caeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni, qui condicionem debent genitali solo, propter agriculturam sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor:
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni.
Ab incolendo enim colonos vocavit, non ab agricultura.
8 Hinc et civitates a maioribus civitatibus velut populorum examinibus conditae coloniae nuncupantur. Ac per hoc cultum quidem non deberi nisi Deo propria quadam notione verbi huius omnino verissimum est; sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo Latine uno verbo significari cultus Deo debitus non potest.
Nam et ipsa religio quamvis distinctius non quemlibet, sed Dei cultum significare videatur (unde isto nomine interpretati sunt nostri eam, quae Graece θρησκεία dicitur): tamen quia Latina loquendi consuetudine, non inperitorum, verum etiam doctissimorum, et cognationibus humanis atque adfinitatibus et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo vocabulo vitatur ambiguum, cum de cultu deitatis vertitur quaestio, ut fidenter dicere valeamus religionem non esse nisi cultum Dei, quoniam videtur hoc verbum a significanda observantia propinquitatis humanae insolenter auferri.
9 Pietas quoque proprie Dei cultus intellegi solet, quam Graeci εὐσέβειαν vocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur; quod ideo arbitror evenisse, quia haec fieri praecipue mandat Deus eaque sibi vel pro sacrificiis vel prae sacrificiis placere testatur.
10 Ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deus ipse dicatur pius; quem sane Graeci nullo suo sermonis usu εὐσεβεῖν vocant, quamvis εὐσέβειαν, pro misericordia illorum etiam vulgus usurpet.
11 Unde in quibusdam scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non εὐσέβειαν, quod ex bono cultu, sed θεοσέβειαν, quod ex Dei cultu compositum resonat, dicere maluerunt. Utrumlibet autem horum nos uno verbo enuntiare non possumus.
12 Quae itaque λατρεία Graece nuncupatur et Latine interpretatur servitus, sed ea qua colimus Deum; vel quae θρησκεία Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga Deum; vel quam illi θεοσέβειαν, nos vero non uno verbo exprimere, sed Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi dicimus, qui verus est Deus facitque suos cultores deos.
13 Quicumque igitur sunt in caelestibus habitationibus inmortales et beati, si nos non amant nec beatos esse nos volunt, colendi utique non sunt. Si autem amant et beatos volunt, profecto inde volunt, unde et ipsi sunt; an aliunde ipsi beati, aliunde nos?



>>> Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, II
monumenta.ch > Augustinus > 1